

Liber Exodus*
Caput 23: Versus 22
Inimicus ero,etc.[GREG.]Radix cuncti mali superbia est, de qua dicitur Eccli. 10:Initium omnis peccati superbia.Sunt autem ejus soboles septem principalia vitia, inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbiae vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spirituale liberationis praelium Spiritu septiformis gratiae plenus venit.